rantiam esse. neque enim usque adeo fatnus fuisse putandus est, ut idem eius fuerit sensus, qui et verborum sonus. Num fatuus quispiam, o Charmides, hoc tibi tradidit? Ch. Minime omnium. immo quidam meo iudicio sapientissimus. So. Omnino igitur sententiam suam obscuris verbis involvit, ut arduum cognitu sit, quid est agere sua. Ch. Forte. So. Potesne aperire nobis, ere sua quid sit? Ch. Ignoro equidem. Forte etiam qui haec dixit, quid sibi vellet, non satis intelligebat. Dum ita loqueretur, subrisit Charmides, Critiamque aspexit. Critias autem, licet ante ad disserendum advectus. Charmidem. aliosque. cupiditate gloriae instigatus, se hactenus continuerat, sed ulterius ad haec se continere non potuit: visumque est mili verum esse, quod faeram suspicatus, illam scilicet de temperantia superiorem sententiam a Critia Charmidem accepisse. Quare Charmides nolens ipse responsum tutari, et hunc in Critiam laborem reiicere cupiens, eum quasi redargutum ostendit: quod ille minime toleravit, imo adversus eum haud secus indignatus fuisse videtur, ac. poeta adversus histrionem. nepte sua poemata recensentem. Ideo-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/342
Appearance