que illum intuitus, Itane putes, Charmides, si tu nequaquam intelligis, quis eius fuerit sensus, qui agere sua temperantiam esse asseruit, neque ipsum etiam intelligere? Q vir optime, inquam, nihil mirum est, hunc adolescentulum non intelligere. te vero decens est haec cognoscere, ei aetatis, et studii causa. Si ergo confirmas et ipse, temperantiam esse quod hic dixit, sermonemque hunc suscipis, libentius tecum, utrum id verum sit, necne, indagabo. 'Cri.' Confirmo equidem et suscipio, So. Recte agis. dic, obsecro, Utrum quae paulo ante quaerebam, admittis, artifices videlicet omnes aliquid facere? 'Cri.' Equidem. So. Videntur tibi sua tantum, an aliena insuper facere? Cri. Aliena quoque. So. Temperanter agunt itaque, qui non sua tantum faciunt? Cri. Quid prohibe? . So. Quod ad me spectat, nihil: sed vide, ne quid apud eum prohibeat, qui cum supposuerit, temperantiam esse agere sua, deinde tamen ait nihil obstare, quin et illi, qui aliena agunt, temperati sint. Cri. Concessi equidem, eos, qui aliena agunt, temperatos esse: an et cos, qui faciunt, es concessum?. So. Dic mihi, Critia, non idem vocas
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/343
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
321
CHARMIDES.
Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
X