agere atque facere? Cri. Non certe: neque idem operari ac facere. nam id ab Hesiodo didici, qui ait, Opus nullum turpe esse. An censes, ipsum. si talia quaedam. opera nominasset, operarique et agere, qualia tu supra narrabas, fuisse dictarum; opus nullum cuiquam turpe, seu coria incidenti, seu cauponi condimenta obsoniaque vendenti, sive in taberna sedenti? Haud ita censendum, o Socrates. immo vero ille, meo quidem iudicio, effectionem aliud;quam actionem et operationem existimavit: et effectionem quam, interdum opprobrio esse, quando quid praeter honestum facinus, opus autem nullum unquam dedecori nobis contingere. quae enim honeste et utiliter fiunt, opera nuncupavit; operationesque et actiones, effectiones quasdam huiusmodi. Existimandum praeterea, illum sola haec propria esse censere: noxia vero omnia, penitus aliena. Quamobrem arbitrari oportet, et Hesiodum, et alium unumquemque Sanae mentis virum, hominem ita sua agentem, temperatum vocare. So. O Critia. cum primum loqui coepisti, percepi, te propria et sua cuiusque, bona dicere, bonorumque effectiones, actiones denominare. etenim persaepe Prodicum audivi, hunc
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/344
Appearance