Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/345

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
323
CHARMIDES.

in modum nomina distinguentem. Concedo equidem tibi pro arbitrio nominibus uti: modo id declares, quid nomine quoque significare velis. Nunc igitur iterum a principio clarius definito, utrum bonorum actionem, vel effectionem, vel quomodocunque velis aliter nominare, temperantiam esse dicas. Cri. Hoc. ipsum equidem. 4So. Non ergo temperanter agit, qui mala, sed qui bona potius agit. Cri. libi vero, o bone vir, nonne id videtur? So. Mitte istud in praesentia. nondum quod mihi videtur, verum quod ipse dicis, consideramus. Cri. Enimvero nunquam temperate illum agere praedicarem, qui non bona, sed mala, agat. nam actionem ipsam bonorum temperantiam esse manifeste definio. So. Forte nihil prohibet, quin vere loquaris. hoc tamen admiror, si homines temperate agentes ignorare putas, quod temperate agant. Cri. Nequaquam puto. So. An non paulo ante abs te dictum est, quod nihil artifices prohibet, aliena etiam facientes, temperanter vivere? ri. I;, ictum profecto: sed quid tum postea? So. Nihil aliud, erum dic, utrum medicus tibi aliquis videatur, dum sanum efficit aliquem, utilia sibi, et illi; quem curat, efficere?


X 2