Cri. Mihi quidem. So. Nonne agit decentia, quisquis haec agit? Cri. Certe So. Qui vero agit decentia, nonne et temperate? Cri. Et temperate. So. Nunquid medicum necesse est. intelligere, quando curat utiliter, et quando non? et unumquemque artificem, quando conducturum sibi est opus ipsum quod efficit, e quando non conducturum? Cri. Forte non. So. Quandoque igitur, cum medicus utiliter operatus est vel contra, se ipsum non cognoscit, ut operatus est: si tamen utiliter, operatus. est, ut ipse fatebaris, et temperate. an non ita dicebas? Cri. Equidem. S Ergo nonne, ut apparet, interdum utiliter operatus, agit quidem temperate, et temperatus est, ipse vero se ignorat, quod temperate agat, sitque temperans? Cri. Fieri hoc non potesto, o Socrates. Verum, si quid est in superioribus dictum, unde hoc sequatur, illud libentius retractabo: neque me pudebit fateri, aliquid aliud non recte dixisse, potius quam consentire, ut qui se ipsum ignorat, sit temperatus. ferme namque hoc ipsum temperantiam esse arbitror, se ipsum cognoscere: ilique assentior, qui praeceptum hoc templo Apollinis ipsius inscripsit, Atqui videtur haec inscriptio tanquam dei salutatio
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/346
Appearance