quaedam ad homines, qui templum ingrediuntur, loco eius quae gaudere iubet: quasi non probe dicatur, gaude, neque iubere hoc invicem deceat, sed temperate potius vivere. lia homines templum ingredientes singulari sententia deus alloquitur, aliterque quam homines nos salutat, ut sensit ille, meo iudicio, qui inscripsit; et ingredienti nihil praecipit aliud, quam vivere temperate. Verum obscuris hoc praeceptum. verbis, tanquam vates, interserit. quippe Cognosce te ipsum, idem. est. quod Temperate vive, ut literae testantur, egoque interpretor. forte. vero aliud esse putabit quispiam: quod quidem contigisse illis, i sequentia imposuerunt, existumo, hoc est, Nihil nimis, et Sponsioni non deesse iacturam. Nam illi quidem, Cognosce te ipsum, consilium quoddam esse putarunt, non dei ipsius ad eos, qui ingrediatur, admonitionem. Deinde et ut ipsi nihilo deteriora consulerent, reliqua insuper. adiecerunt. quorsum ego haec omnia, Socrates? quia superiora omnia absque controversia tibi concedam. forte namque rectius de illis aliquid. ipse. dixisti, forsitan et aliquid ego. nihil vero ex iis, quae. diximus,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/347
Appearance