Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/348

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
326
PLATONIS

manifestum. deinceps autem rationem huius tibi reddere volo, si non concesseris, temperantiam esse te ipsum cognoscere. So. O Critia, quasi ego asseram ine cognoscere, quae interrogo, sic agis mecum: offersque mihi te, si voluero, concessurum. Hoc autem non ita. quaero enim tecum semper de eo, quod in medium est inductum, idcirco quia illud ignoro. volo itaque nunc discussione aliqua interposita aperire tibi porro, utrum concedem, necne. siste igitur et attende, quoad ista considerem. Cri. Considere. So. Ecce considero. Si temperantia cognoscere aliquid est, constat, eam scientiam aliquam et alicuius esse. nonne? Cri. Est utique, sui ipsius videlicet. So. Nonne et medicina est scientia sani? Cri. Prorsus. So. Si ergo tu quaereres, Medicina, cum sit sani scientia, quid nobis confert? quidve efficit? responderem utique, prodesse quam maxime. sanitatem porro, pulchrum opus, nobis perficit. Accipis hoc? Cri. Accipio equidem. So. Ac si interrogares iterum, architectura, cum sit aedificandi scientia, quodnam opus moliatur, domos motque responderem. et eadem de ceteris artibus ratione responsum darem. Postquam igitur temperantiam sui ipsius scien-