Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/349

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
327
CHARMIDES.

tiam esse dicis, tua interest respondere, si quis hunc ii modum requirat: O Critia, temperantia, quae sui ipsius scientia est, quodnam pulchrum opus nobis efficit, aestimationeque dignum? dicas, amabo. Cri. Non recte interrogas, Socrates. neque enim aliarum scientiarum haec est similis; neque aliarum aliae. tu vero, perinde ac si similes essent, interrogas. Nam dic, obsecro, Computatricis geometricaeque scientiae quidnam tale opus est, quale est domus architecturae, et textoriae vestis, aliaque permulta eiuscemodi opera, quae multis artibus quisque tribuere passet? potesne mihi tu harum eiusmodi aliquod opus ostendere? at non poteris. So. Vera loqueris. hoc tamen tibi monstrare possunt, cuius scientia sit harum scientiarum quaelibet, quod aliud est quam scientia quaeque: quemadmodum computandi peritia paris et imparis multitudinis scientia est, quo pacto ad se, et invicem habeant. an non? Cri. Profecto. So. Nonne alind est par et impar, «quarn ipsa computandrscientia? Cri. Est. So. Quin etiam ponderandi facultas, gravioris leviorisque ponderis libratio est. grave autem ipsum et leve aliud quiddam est, quam ars ipsa librandi. assentiris?. Cri. Assentior. So. Dic