Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
PHAEDRUS.

inter alios prohibent, metuentes, ne divites eos opibus superent, aut docti viri intelligentia praestent: atque omnino, si qui egregium aliquid in se habere videantur, ab iis amatos procul arcere conantur. ita, ut ab iis abstineant, persuadentes, amicis omnibus privant. Tu vero, si rerum tuarum ratione habita, melius, quam illi, deliberaveris, ab eis dissenties, atque abibis. Qui autem amore tui capti non sunt, sed propter virtutem quae oportet efficiunt, aliorum tibi familiaritatem minime invidebunt: sed potius oderint eos, qui tibi haerere noluerint, arbitrantes, ab illis quidem te despici, a familiaribus vero iuvari. Quamobrem multo maior spes est, amicitias ex hoc commercio, quam inimicitias, provenire. Accedit ad haec, quod amantium plurimi prius corpus cupiunt, quam aut mores, aut alia quaevis ad amatum pertinentia, noverint. quo efficitur, ut dubium sit, an exstincta cupiditate in amicitia perseverent. non amantibus autem, qui, cum prius etiam amici essent, non agebant oblectamenti gratia omnia, consentaneum est non adeo ardentem conflari benevolentiam, sed ipsorum officia monumenta futurorum accipi. Quin etiam melior eva-