Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/350

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
328
PLATONIS


itaque, temperantia cuius potissimum scientia est, quod sit aliud quam temperantia ipsa? Cri. Hoc profecto, quod modo quaeris, illud ipsum est, quo temperantia ab aliis omnibus scientiis differt, tu vero similitudinem aliquam huius ad alias exigis. sed aliter se res habet, nempe ceterae omnes alterius cuiusdam scientiae sunt, sui ipsarum minime. Sola haec et aliarum scientiarum, et sui ipsius scientia est. Permultum abest, ut haec ignores. verum arbitror, te, quod paulo ante negabas, efficere. nam me refellere tentas, et illud, de quo sermo est, praetermittis. So. Quid agis? an putas, si te redarguero, alterius gratia me id facturum, quam cuius me ipsum gratia examinarem, Si qui icam, metuens, e dum scire puto quod nescio, mea me ignorantia lateat? Et nunc quidem id summopere me facere assero, disserere videlicet et examinare sermonem mei ipsius gratia primum, forte etiam meorum familiarium causa. An non commune bonum esse hoc omnibus hominibus arbitraris, ut rei cuiusque conditio omnibus innotescat? Cri. Maxime quidem, o Socrates. So. Audacter itaque, o beate, ut tua fert opinio ad interrogata respondens, ne cures, Critiasne sit, an Socrates,