Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/351

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
329
CHARMIDES.

qui redarguitur: sed ad ipsum sermonem attende, quonam redargutus evadat. Cri. Sic efficiam, nam probe loqui videris. So. Repete quod de temperantia dicis. Cri. Aio equidem, ex omnibus aliis scientiis hanc solam, et sui ipsius, et reliquarum scientiarum esse scientiam. So. Nonne et inscitiae scientia cst, si quidem et scientiae? Cri. Omnino. So. Solus itaque temperans se ipsum noscet, examinareque poterit, quid cognoscit, quidve ignoret: iudicare insuper ex aliis hominibus, quod quisque novit, et nosse putat, si quidem novit: quodve ignorat ipse, et nosse putat: aliorum autem nullus hoc poterit. atque hoc est esse temperatum, et temperantia, seipsumque cognoscere, intelligere scilicet, quae novit, quaeve non novit. Suntne haec quae dicis? Cri. Sunt, So. Rursus igitur tertium, ut dicitur, Iovi liberatori tribuentes a principio haec consideremus. Principio, utrum fieri hoc possit, necne, ut quae quisque novit, et quae non novit, nosse et item non nosse cognoscat. Deinde, si id eri possit, quaenam intelligentibus sit futura utilitas. Cri. Inqui-