rendum certe. So. Animadverte, Critia, num in his certi quidquam habeas: ego enim nihil. et qua in re dubito, si voles, aperiam. Cri. Immo volo. So. Sequentur haec, si stabit, quod ipse modo dicebas: Una quaedam videlicet scientia, quae nullius alterius, quam sui ipsius, aliarumque scientiarum scientia: sit: atque inscitiae rursus scientia eadem. Cri. Prorsus. So. Vide, amice, quam absurdus noster hic sermo. enimvero ai hoc idem in aliis quibusdam consideraveris, ut arbitror, impossibile tibi videbitur. Cri. Qua ratione, et ubi? So. Hic plane. cogita, utrum videatur tibi visus quidam esse, qui non sit earum rerum visus, quarum ceterae visiones: sui ipsius autem et ceterarum visionum, et item non visionis sit visio: neque colorem videat ullum, cum visio sit, se ipsam vero dumtaxat et alias visiones inspiciat. videturne visio tibi ulla talis esse? Cri. Nulla. So. Num et vim aliquam audiendi reperire posse confidis, quae vocem audiat nullam, se ipsam vero et auditus alios, et non auditus percipiat? Cri. Neque istud possibile. So. Generatim sensus omnes percurre, consideraque, utrum sensus inveniri aliquis possit, qui se ipsum, ceterosque sensus percipiet: nihil
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/352
Appearance