tamen eorum sentiat, quae sensus alii sentiant, Cri. Impossibile et hoc existimo. So. An forte cupidinem aliquam: esse censes, quae voluptatem affectet nullam, sui ipsius autem et reliquarum libidinum sit cupiditas? Cri. Nequaquam. So. Neque voluntatem, ut arbitror, quae bonum nullum exoptet, se ipsam vero et ceteras voluntates expetat. Cri. Minime. So. Amorem qui etiam aliquem talem esse dices, ut pulchri nullius sit amor, immo sui ipsius, ceterorumque amorum sit ardor? Cri. Non equidem. So. Timoremne aliquem excogitasti unquam, qui se ipsum et metus alios expavescat, terribile vero et periculosum nihil exhorreat? Cri. Nunquam prorsus. So. Opinionem praeterea talem, ut opinionum aliarum et sui ipsius opinio ait, nihil autem eorum, quae opiniones aliae suspicantur, opinetur ipsa? Cri. Nullo modo. So. Veruntamen scientiam quandam eiusmodi diximus, quae dogmatis nullius scientia est, sui ipsius autem et aliarum scientiarum scientia. Cri. Diximus certe. So. An non mirum quiddam, si est? nondum porro esse negandum, sed utrum sit considerandum. Cri. Scite loqueris. So. Dic iam, Estne scientia haec alicuius scientia? habetque vim quandam huiusmodi, qua alicuius sit? Cri. Prorsus. So. Item maiusne dicimus eam vim
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/353
Appearance