Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/354

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
332
PLATONIS

habere, qua aliquo maius sit? Cri. Habet nimirum. So. Nonne minori aliquo maius, st maius erit? Cri. Necessarium est. So. Si maius quippiam reperiremus, quod maioribus aliis et se ipso matus exsisteret, neque tamen maius esset aliquo eorum, quibus cetera sunt maiora, omnino sibi hoc conveniret, ut sicut maius est. se ipso, ita sit et minus? Cri. Necessarium est, o Socrates. So. Quin etiam si duplum sit aliquid ad alia dupla, et ad se ipsum, certe ad se ipsum dimidium erit duplum, et ad alia dimidia duplum. nempe quidquid duplum est, non alterius est, quam dimidii, duplum. Cri. Verum est. So. Praeterea quod se ipso plus est, nonne et paucius? et quod gravius, item levius? quodve senius, etiam iunius? et in ceteris omnibus eodem modo, quid id sui ipsius potentiam ad se ipsum habet, nonne et illam habebit essentiam, ad quam est eius potentia? Dico autem tale aliquid. Auditam nullius alterius dicimus esse, quam vocis, auditum?. Cr. Profecto. So. An non, si se ipsum audiet, vocem se habentem audiet? Neque enim aliter posset audire. Cri. Necessario sequitur. So. Visus quoque, o vir optime, si se ipsum videbit, necesse eri, eum aliquem colorem habere. nam absque colore visus cernere nihil potest.