Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/355

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
333
CHARMIDES.

Cri. Nihil sane. So. Vides, o Critia, ea, quae narravimus, partim impossibilia esse, partim incredibilia, quae vim suam habeant ad se ipsa. quod enim magnitudo et multitudo, ac cetera huius generis, vim suam habeant ad se ipsa, penitus impossibile. nonne? Cri. Sic est omnino. So. Quod vero visus ei auditus se ipsos percipiant, motus se moveat, et se caliditas calefaciat, et cetera talia, a quibusdam non creditur, nonnullis forte credendum videtur. Magno quodam viro opus est, o amice, qui satis per omnia id distinguat, utrum nihil omnino vim suam ad se ipsum habere valeat, praeter scientiam, sed, ad aliud: an queant alia, alia nequeant: et si aliqua sint, quae ad se ipsa vim habeant, utrum eorum in numero haec scientia sit, quam temperantiam nominamus. equidem sufficere me, ad. haec discernenda, nequaquam confido. Quocirca neque asserere possum, utram fieri possit, ut scientiae scientia sit. quod etsi detur, non prius tamen assentiar, esse huiusmodi temperantiam, quam investigavero, utrum prosit quidquam nobis temperantia talis exsistens, vel nil prosit. Temperantiam enim conferens quiddam ac bonum esse vaticinor. Tu