Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/356

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
334
PLATONIS

igitur, Callaeschri fili, quandoquidem temperantiam ponis scientiae inscitiaeque scientiam, ostende primum, possibile hoc esse quod supra dicebam: postea, praeter id quod possibile, esse et conferens: aique ita mihi circa temperantiae ipsius definitionem forsitan satisfeceris. Critias vero cum haec audiret, meque dubitantem videret, eorum more, qui coram oscitantes intuiti oscitant, ipse quidem visus est haesitante me similiter haesitare. Sed, utpote gloriosus, praesentes veritus est, neque confiteri voluit, se ad ea discernenda, quae obtuleram, non sufficere, neque aperte quidquam protulit, suarique ambiguitatem occuluit. : At ego, ut disputatio nostra procederet, Si tibi, inquam, videtur, o Critia, dabimus nunc, scientiae scientiam esse posse. utrum vero possit, necne, alias indagabimus. Verumtamen, si quam maxime id possibile sit, qui magis possibile est cognoscere, quae novit aliquis, et quae non novit? hoc utique esse diximus se ipsum cognoscere, temperatumque esse. Nonne? Cri. Maxime: ac sequitur quodammodo, Socrates. nam si