Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/357

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
335
CHARMIDES.

quis eam habet scientiam, quae se ipsam cognoscit, talis et ipse fit, quale id est, quod habet: quemadmodum cum velocitatem Habet quis, velox: et quando pulchritudinem, pulcher: et quando cognitionem, cognoscens. quare cum cognitionem ipsam sui; ipsius quis habet, se ipsum tunc cognoscens efficitur. So. Haudquaquam id ambigo, quin si quis in se ipso habet aliquid sese cognoscens, ipse quoque se noverit: sed quaenam necessitas cogit hominem sic affectum, quae novit, quaeve non novit, cognoscere? Cri. Haec videlicet, quia idem est hoc et illud. So. orte sic est: sed ego semper similis esse videor. neque rursus intelligo, quomodo idem sit, quae novit cognoscere, et cognoscere quae non novit. Cri. Qui istuc ais?. so. Ita. scientia ipsa scientiae exsistens, numquid ultra discernere poterit, quam quod ex his hoc quidem scientia est, illud inscitia? Cri. Non ultra, sed eatenus. So. Idem est igitur scientia et inscitia sani, atque item scientia et inscitia iusti? Cri. Nullo pacto. So. At vero. hoc quidem medicino, hoc autem civilis peritia: hoc nihil aliud, quam scientia. Cri. Quidni? So. Nisi quis noverit sanum insuper ac iustum, sed solam scientiam, utpote huius solius scien-