tiam habens, quod quidem scit quodve scientiam quandam habet, agnoscet tam circa se ipsum, quam circa alios. nonne? Quid vero cognoscat hac scientia, quanam ratione intelliget? cognoscit enim sanum et salubre medicina, non temperantia: harmonicum musica, non temperantia: aedificium architectura, non temperantia: et similiter omnia. nonne? Cri. Apparet. So. Temperantia vero, si scientiarum scientia est dumtaxat, quo modo intelliget, quod sanum salubreque cognoscit, vel quod aedificium? Cri. Nullo. So. Non ergo intelliget, quid cognoscat, hoc ignorans, sed quia cognoscat tantum. Cri. Videtur. So. Non igitur. temperatum v«esse erit hoc, neque temperantia, intelligere quae novit, quaeve non novit: sed, ut videtur, quia novit, et quia non novit, solum. Cri. Apparet. So. Neque poterit etiam hic alium examinare, alicuius scientiam profitentem, utrum sciat quod pollicetur, an nesciat. immo hoc solum, ut videtur, agnoscet, quod scientiam quandam habet: cuius autem rei scientiam, temperantia non ostendet. Cri. Non videtur. So. Neque igitur simulantem medicum. a vero discernet: neque alium
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/358
Appearance