quempiam scientem a nesciente. Sic autem consideremus. si temperatus, aut alius quivis, diiudicaturus est verum et falsum medicum, an non Sic faciet? de medendi quidem arte cum illo nihil disseret. nihil enim aliud. ut dicebamus, intelligit medicus, quam sanum, atque aegrotum, salubreque et noxium. an non ita? Cri. Ita prorsus. So. De scientia porro nihil novit: hoc enim soli tribuimus temperantiae. Cri. Sic est. So. Neque de medicina igitur medicus quidquam novit: quandoquidem medicina scientia quaedam est. Cri. Vera loqueris. So. Quod quidem scientiam aliquam habet, temperatus agnoscet: sed aliud quispiam medici peritiam considerabit, quaenam quorumve Si. quod quidem tunc patet, cum scitur, quarum sit rerum scientia. An non scientia quaeque determinata est, haud hoc tantum, quod scientia est, sed quae scientia? et quae scientia sit cognoscitur, his cognitis, quorum scientia est? Cri. Sic prorsus. deo. Medicinae scientia ab aliis scientiis eo distincta est, quod salubris est insalubrisque peritia? Cri. Nempe. So. An non in his considerare hebeti, quisquis medicinam consideraturus accedit, in. quibus videlicet ipsa versatur? neque enim in extraneis, in quibus non est, quaerenda videtur. Cri. Non certe. So. In salubribus itaque, eorumque contrarii, medicum