des, si mihi credideris, quam si amatori praebueris aures. nam amantes praeter modum dicta et facta tua laudibus efferunt: partim quia verentur, ne te offendant, partim quia propter cupiditatis ardorem in iudicando falluntur. talia enim quaedam amor ex se parit: infortunatos quidem, ea etiam, quae aliis molestiam nullam praebent, tristia putare compellit; fortunatos autem, et voti sui compotes, quae laetitia digna non sunt, cogit tanquam iucunda laudare. Quapropter miserari eos magis oportet, quam diligere. Quod si mihi credideris, primo quidem non ad praesentem voluptatem, sed ad futuram utilitatem, familiariter utar, non amori mancipatus, sed mihi ipse imperans: neque ob minimas causas aliquando graves inimicitias suscitabo, immo vero ob maximas vix tandem commotus, involuntaria errata ignoscam, voluntaria emendare et devitare conabor. haec sunt diu duraturae amicitiae argumenta. Si autem tibi in mentem venerit, non posse firmam, nisi ab amore, amicitiam nasci, animadvertere debes, quod hac ratione neque filios multi faceremus, neque parentes, neque fidos eos
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/36
Appearance