considerabit, in quantum medicum, quicunque recte hunc per« scrutabitur. Cri. Videtur. So. Nonne in his ita vel dictis vel factis animadverteret, quae vere dicantur, et quae recte agantur? Cri. Necessarium est, So. An poterit ullus absque medicinae peritia haec coniicere? Cri. Nullus. So. Neque alius, ut videtur, praeter medicum: neque temperans igitur. nam praeter id quod temperans esset et medicus. Cri. Vera haec sunt, So. Omnino igitur temperantia, si scientiae inscitiaeve scientia est, neque discernere medicum poterit medendi peritum, itemque, medicinae peritiam simulantem, vel sese habere putantem: neque alium quenquam eorum, qui aliquid sciunt, praeterquam hominem artis eiusdem professorem, quemadmodum artifices alii. Cri. Sic apparet. So. Quaenam nobis ulterius, o Critia, a temperantia, cum talis sit, est proventura utilitas? Si enim, quod in principio supposuimus, cognosceret temperans quae novit, quaeve non novit: illa quidem quod noscit, haec vero quod Agnorat: et aliam sic affectum diiudicare posset: emolumentum ingens temperantia praediti reportaremus. quippe pine errore. vi-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/360
Appearance