Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/361

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
339
CHARMIDES.

tam ageremus, et nos, quicunque temperantiae participes, et ceteri omnes, quicunque nostro imperio regerentur. Neque enim nos quae ignoramus, agere aggrederemur, sed scientes homines perscrutati illis utique cederemus: neque aliis nostrae gubernationi subiectis agere concederemus aliud quidquam, nisi quod gressi recte forent acturi, id est autem, cuius haberent scientiam. Atque ita per temperantiam et domus instituta recte gubernaretur et disposita divitas optime regeretur, et aliud unumquodque, ut temperantia ipsa praeesset. nam errore sublato, rectitudineque dicentem singulis actionibus, necesse est, ita viros instructos honeste atque bene agere: bene autem agentes beatos esse. An non sic, o Critia, de temperantia dicebamus, dicentes, quantum bonum sit nosse quae novit aliquis, et quae non novit? Cri. Ita prorsus, So. Nunc autem vides, nu scientiam talem: esse nobis apparuisse. Cri. Video equidem. S. Nunquid botrum hoc continet ea; quam nunc invenimus temperantiam: esse, scilicet et scientiam et inscitiam scire: quod, quidquid discendum tentabit, qui hae armatus est, facilius per-



Y 2