Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/362

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
340
PLATONIS

discet, clarioraque omnia illi se offerent, utpote circa omnia quae discenda sunt, scientiam ipsam prospicienti: aliosque mea: in his rebus examinabit, quae ipse discet? Qui autem absque hoc examinabunt, imbecillius et ineptius facient? An eiusmodi quaedam sunt, o amice, quae nobis temperantia confert? nos autem maius quiddam excogitamus, idque maius quam sit, esse requirimus? Cri. Forte sic est. So. Forsitan ita. fortassis etiam nonnihil conferens indagavimus. quod quidem inde coniecto, quia absurda quaedam sequi videntur circa temperantiam. si ipsa sit talis. Videamus ergo, i placet, concedentes fieri posse, ut constet scientiam sciri: quodque in principio posuimus, temperantiam videlicet esse, cognoscere quae nevit aliquis, vel non novit, ne subtrahamus, sed demus. potius: hisque concessis, diligentius etiam investigemus, utrum in praesentia, nos movet, si talis exsistat. quae enim dicebamus modo, quod regens quoddam nebis esset temperantia bonum, si talis esset, regens dispensationem aliquam, domumque et civitatem, haud recte, o Critia, concessisse videmur. Cri. Quamobrem? So. Quoniam facile nimium asseruimus, bonum ingens. fore homi-