nibus, si nostrum singuli, quae quidem cognoscunt, egerint; quae vero ignorant, scientibus aliis quibusdam commiserint. Cri. Nonne recte haec asserta sunt? So. Non, ut mihi videtur. Cri. Absurda revera loqueris, Socrates. So. Per Canem, ita in praesentia mihi videtur. et nuper animadvertens inquam absurda quaedam occurrere, meque timere, ne minus recte consideraremus. revera enim, si talis est temperantia, haud sane video quid nobis afferat boni. Cri. Qua ratione dicas; ut et nos, quia sentias, cognoscamus. So. Nugaturum quidem me arbitror. necesse tamen, : quod occurrit, considerare: neque frustra ac temere praeterire, si quis ipsius quoquo modo habet curam. Cri. Scite loqueris. So. Audi iam meum somnium, sive per cornu, seu per ebur emerserit. Si enim nobis quam: maxime dominaretur temperantia, talis exsistens, qualem modo describimus, utique secundum scientias ageret: neque aliquis gubernatorem esse se iactans, cum minime sit, nos falleret: neque medicus, neque dux exercitus, neque alius ullus scientiae falsus professor nos effugeret. His hunc in modum dispositis, aliud quiddam no-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/363
Appearance