bis contingeret: nam melius, quam nunc, corporibus valeremus, et in maritimis militaribusque periculis tutiores evaderemus: vasa item et instrumenta, vestes, calceos, universam denique suppellectilem ex arte magis commodiusque institutam possideremus, ex eo quod veris artificibus uteremur. Concedamus quoque, si vis, vaticinium futuri scientiam esse: et temperantiam illi praesidentem vanos ostentatores vitare, veros autem vates ad futurorum praedictionem eligere. Ita profecto genus hominum institutum, quod scite ageret viveretque, assentior. Nam custos vitae hominum temperantia nunquam subrepere inscitiam, et viribus uti suis, permitteret. Quod autem secundum scientiam agentes, bene ageremus, essemusque beati, nondum percipere possum, o amice Critia. Cri. Haud facile alium bene agendi finem perfectionemque reperies, si actionem secundum scientiam spreveris. So. Paulo ulterius explica secundum quam scientiam. num secundum scientiam coriariam? Cri. Non per Iovem. So. An forte aerariam fabricam? ri. Neque istam. So. Num secundum lanificium, artificiumque li-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/364
Appearance