gnorum, aut quiddam huiusmodi? Cri. Neque istud. So. Haud ulterius itaque eo in sermone standum videtur, quo asserebatur, beatum esse illum qui secundum scientiam viveret. nam hi secundum scientiam viventes, beate vivere abs te minime affirmantur. At forte e multis inscienter viventibus unum quendam ceria ex scientia scienter viventem beatum determinas: ac forsitan dicis, quem ego paulo ante dicebam, vatem futurorum omnium praescium. Huncne, an alium inquis? Cri. Et hunc et alium. So. Quem? Nunquid eum hominem, qui non futura solum, verum etiam praeterita praesentiaque cognoscat, nihilque ignoret? Fingamus eiusmodi aliquem. hoc tu neminem alium magis e scientia vivere dicas, nt arbitror. Cri. Neminem prorsus. So. Hoc item addatur: Quaenam. scientiarum potissimum beatum facit? num similiter cunctae? Cri, Non similiter. So. Verum qualis maxime? illa qua quis novit praesens, praeteritum atque futurum? Numquid ea, qua talis ludere? Cri. Quid talos memoras?. So. aan forte, qua computare? Cri. Nequaquam. So. Num, qua salubria? Cri. Haec quidem magis. So. Illa vero quam dico maxime, «qua quid norim? Cri. Qua bonum ac malum. So. O sceleste, iamdiu me clam circulo quo-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/365
Appearance