dam reflectis retrahisque ad id, ut beatum vivere non sit secundum universas scientias vivere, immo secundum unam quandam boni malive scientiam. Porro si velis, o Critia, ex aliis scientiis hanc excipere, minus et ipsa medicina sanos efficiet? et coriaria calceos minus suppeditabit? minusque textoria vestes? gubernatoria maritima pericula, militaris belli discrimina declinabit, servabitque minus? Cri. Nihil minus. So. At vero, o amice Critia, sublata hac ipsa scientia, boni scilicet, atque mali, nihil horum bene utiliterve agetur. Cri. Vera loqueris. So. Haud haec, ut videtur, temperantia est, sed ea cuius opus est nobis prodesse. non enim scientiarum et inscitiarum scientia est, sed boni malive cognitio. quocirca. si utilis nobis est temperantia, ad aliud quiddam confert. Cri. An non prodest et haec? nempe si scientiarum scientia est temperantia, ceterisque scientiis praesidet, huic quoque scientiae bonum malumve discernenti similiter imperans, nobis proderit. So. Nunquid bonam corporis valetudinem praestabit haec potius, quam medicina? ce-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/366
Appearance