teraque artium aliarum opera haec efficiet, artifices autem singuli a propriis cessabunt operibus? an non iampridem inter nos constitit, temperantiam esse scientiae inscitiaeve scientiam, nec ullius alterius facultatem? an non ita? Cri. Ita prorsus apparet. So. Non ergo erit opifex sanitatis. Cri. Non. So. Alterius enim artis opus est sanitas. Cri. Alterius certe. So. Neque utilitatis igitur, o amice. Nam alteri hoc opus arti paulo ante tribuimus. nonne? Cri. Maxime. So. Quo pacto itaque utilis nobis temperantia erit, cum utilitatis nullius sit artifex? Cri. Nullo modo videtur, o Socrates. So. Videsne, Critia, me supra non iniuria timuisse, meque ipsum culpasse, «quod nihil magnum et utile de temperantia saperem? nunquam enim quod omnium habetur pulcherrimum, hoc nobis apparuisset inutile, si quo pacto ad recte inquirendum ipse utilis essem. Nunc autem passim succumbimus, neque invenire valemus, ad quid potissimum significandum temperantiae nomen instituit ipse nominum auctor: quanquam multa concessimus a ratione tamen penitus abhorrentia. Etenim scientiae scientiam esse convenimus, reluctante ratione, idque protinus refellente. Quin etiam hac ipsa scientia reliquarum scientiarum opera nosci concessi-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/367
Appearance