mus, ratione similiter repugnante: ut vir temperans talis esset, ut quae novit, sciat se ipsum nosse, et quae non novit, ignorare rursus intelligat. Hoc utique magnifice nimium libereque concessimus, haud advertentes impossibile esse, ut quae nullo modo quis noscit, noscat quodammodo. In hoc autem nos consensimus, videlicet aliquem ignorantem aliqua, quod non cognoscat ipsa cognoscere: etsi nihil est, ut mea fert opinio, quod hoc videatur absurdius. Verumtamen ita nos ineptos potius quam duros pertinacesque haec indagatio nacta, nihilo magis veritatem invenire potest: sed usque adeo se ipsam irrisit, ut quod iam diu nos communi consensu confinximus, et temperantiam esse posuimus, hoc tandem inutile quiddam insolenter et contumeliose nimium apparuerit. Tua quidem id causa potius quam mea, o Charmides, aegre fero, si tu tam egregia indole ac temperantia animi praeditus, nihil tanta virtute iuveris, nihilque ipsa in vita tibi prosit, Molestius quoque fero incantationis gratia, quam a Thrace illo didici, si in. re nullius pretii percipienda tantum studium posui. Haec itaque sic se habere haud
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/368
Appearance