Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/369

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
347
CHARMIDES.

satis credo: immo ignavum esse me investigatorem arbitror: quippe qui temperantiam magnum quoddam bonum existimem; quod si habes, te beatum esse. Verum cogita, utrum possideas, et incantatione non egeas. nam si habeas, tibi equidem consulam, ut me delirum putes, et investigandae veritatis impotem: te vero, quo es temperantior, eo beatiorem. Ch. Nescio per Iovem, o Socrates, utrum habeam, necne. nam quo pacto illud intelligam, quod vos, ut ais ipse, quid sit invenire nondum potestis? Equidem tibi non multum credo, Socrates. immo indigere incantatione me arbitror, et quantum ad me attinet, nihil obstat quo minus quotidie mihi incantationibus medearis, quoad ipse satis habere me putes. Cri. En Charmides, si sic egeris, argumento istud mihi erit, quod temperatus sis, quia incantationibus Socratis te subiicias, nec ab eius latere unquam discedas. Ch. Pariturum me, et passim sectaturum existimato. nempe graviter peccarem, nisi tibi tutori meo parerem, et quod iubes exsequerer. Cri. lubeo equidem, Ch. Efficiam id sedulo,