Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/370

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
348
PLATONIS CHARMIDES.

hodieque incipiam So. Quidnam hi deliberant? Ch. Nihil amplius. nempe decretum est. So. Vimne inferes, neque mihi ullum vicissim consultandi relinques arbitrium? Ch. Vim prorsus illaturum putato, quandoquidem hic praecipit. ad haec tu quoque, quid acturus sis, consulta. So. Nullus restat consultandi locus. nam tibi agere aliquid affectanti, cogentique, nemo resistere poterit. Ch. Neque tu ergo repugnas. So. Haud equidem adversabor.