Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/373

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Quid novi, o Socrates, accidit, quod, praetermittens exercitationes in Lyceo, circa regis porticum hic versaris? neque enim causa nunc tibi ulla est, quemadmodum mihi, ad regem. So. Non causam hanc, o Euthyphron, sed accusationem Athenienses vocant. Eu. Quid ais? num te aliquis accusavit? non enim te alium accusasse putarem. So. Mon sane. Eu. At vero te alius?. So. Prorsus. Eu. Quis iste? So. Nec ipse quidem, o Euthyphron, virum hunc satis agnosco. iuvenis enim quidam et ignotus esse videtur: vocant autem illum, ut puto, Melitum ex Pittheo populo; si quem tu Pittheum Melitum nescio