sed vereor ne contra contingit. profecto a Vesta incipere mihi videtur huic urbi nocere, cum iniuria te afficere tentat. Et mihi dicas, quid te agentem iuventutem inficere praedicat? So. Absurda quaedam auditu, o vir mirifice. inquit enim auctorem me. esse deorum; et ut novos inducentem deos, priscos vero negantem, me, ut inquit, deorum gratia incusavit. Eu. Intelligo iam, o Socrates, quod ipse daemonium tibi passim occurrere profiteris. unde adversus te tanquam divinas: innovantem, accusationem hanc inscripsit, et. in iudicium calumniaturus adventat, quippe cum moverit ista facile vulgo calumniam subire posse. Me quoque, cum de divinis in conicione pertracto, futura praenuntians, tanquam insanientem rident, licet nihil unquam nisi verum praedixerim. nobis enim, ceterisque huius generis omnibus invident: nihil autem de iis curandum, sed interim eadem ratione pergendum. So. O amice Enthyphron, rideri forte nullius momenti est. Atheniensibus nempe, ut inibi videtur, non admodum curae est, si quem peritum esse putent,