Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/376

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
354
PLATONIS

nec tamen facultatis eius communicatorem. quem vero peritia propria ceteros imbuentem sentiunt, insectantur; sive id livore quodam, ut tu asseris, conciti, sive alia de causa faciant. Eu. Quo autem modo erga me nunc affecti sint, haud multum periclitari studeo. So. Forte enim tu raro te ipsum aliis exhibere videris, tuamque nolle sapientiam propagare. ego autem formido, ne ob humanitatem et in genus hominum caritatem his odio fuerim, quoniam unicuique hominum passim me praebeo, nec sine mercede duntaxat, verum etiam libenter ultro me meaque offero, si quis audire me velit. Si me igitur, ut modo dicebam, derisuri essent, quemadmodum tu illud te dicis, nihil sane molestum foret a iocantibus ridentibusque in iudicium trahi. sin autem serio isti contendunt, id quo tandem deveniat, praeterquam vobis vaticinantibus est occultum. Eu. Nihil forte negotii o Socrates, erit: pro mentis viribus in causa tua certabis, ego autem, ut arbitror, in mea. So. Num aliqua tibi causa est? fugisne, an persequeris? Eu. Persequor.