Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/377

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
355
EUTHYPHRO.

So. Quem? Eu. Quem dum persequor, insanire videor. So. Quid? volantem forte quempiam persequeris? Eu. Procul adi modum abest ut volet, qui iam grandis est natu. So. Quis iste? Eu. Pater meus. So. Tuusne, o vir optime? Eu. Prorsum inquam. So. Quae accusatio est et cuius rei iudicium? Eu. Homicidii, Socrates. So. Proh Hercules, forte, o Euthyphron, ignoratur, a multis, quo pacto hoc recte fiat. neque enim, puto, cuiusvis opus esse, recte haec agere, sed alicuius sapientia longe provecti. Eu. Longe per Iovem. So. An domesticorum quispiam a patre peremtus est? vel id liquido patet: non enim extraneum aliquem homicidii patrem accusares. lex. Ridiculum est, o Socrates, si quid interesse censes, domesticusne an extraneus sit occisus; neque id duntaxat observandum e:se, utrum iure occiderit, quisquis occidit, necne. quod si iure, dimittendum: sin autem iniuria, persequendum: licet qui pere-


Z 2