Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/378

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
356
PLATONIS

mit, domesticus familiarisque sit. Aeque enim inquinaremur, si sceleris conscii acquiesceremus, nec illum atque nos ipsos iudicio expiaremus. quanquam qui periit, cliens atque minister meus erat, qui, cum in Naxo in agriculturam incumberemus, nobis mercede servivit. sed: ab alio nobis domestico in iram concitus, eum continuo iugulavit, Unde pater. obligatis manibus ac pedibus in foveam coniecit: atque huc misit hominem, qui iuris interpretem quid agendum esset interrogaret. Interea vinctum illum at homicidam neglexit, quasi nihil omnino referret, si forte deficeret: quod et accidit. nam priusquam ab interprete nuntius ipse rediret, fame, frigore, vinculis periit. Hac de causa pater ceterique propinqui graviter ferunt, quod propter homicidae mortem patrem reum necis accusem: qui, ut ipsi aiunt, minime interfecit, vel, »i etiam interemisset, de homicidae interitu nihil esse curandum. profanum enim esse ferunt filium patri diem dicere; male diiudicantes, o Socrates, quomodo ius divinum circa sanctum profanumve se habeat. So. Tune per Iovem, o Euthyphron, sic te sincere divina,