sancta, et profana quomodo se habeant, scire praesumis, ut iis ita peractis, quemadmodum inquis, haud formides, ne patrem reum necis accusans profanum aliquid aggrediaris? Eu. Nihil mihi studium meum prodesset, o Socrates, nec ratione ulla Euthyphron aliis multis praestaret hominibus, nisi talia quaedam plane dignoscerem. So. O admirande Euthyphron, operae pretium est, ut discipulus tuus fiam, et in contentione, quae mihi cum Melito est, in primis ista obiiciam, me scilicet hactenus divinorum cognitionem fuisse professum: nunc autem, postquam me propria vanaque opinione novos deos confingere dixerit, discipulum tuum esse lictum. Si ergo, e Melite, dicam, Euthygbronem in:iis recte sentire putas, me quoque existima, neque damnes. sin minus, praeceptorem illum prius quam me in iudicium accersito, senes homines corrumpentem, me scilicet atque patrem; me quidem docentem, illum vero corrigentem et punientem. Quo(a si mihi non obsequatur, neque dimittat iudicium, neque pro me te adscribat, eadem tamen ipsa
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/379
Appearance