Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
PLATONIS

ostendent. Tu igitur, quae dixi, memento, atque id cogita, quod amantes ab amicis increpantur, quasi turpe quiddam sit amor. at eos, qui non amant, nullus familiarium ob id vituperat, quod hoc pacto male sibi ipsi consulant. Forsitan me rogabis, numquid omnibus non amantibus obtemperare te moneam. ego autem puto, neque ipsum quidem amatorem iussurum esse, te erga omnes amantes hanc eandem mentem habere. neque enim accipienti, id pari gratia dignum: neque tibi, ceteros latere volenti, similiter facile. oportet autem, iacturam quidem ex hoc nullam, utilitatem vero ad utrosque aliquam provenire. Ego iam dicta sufficere arbitror: si quid autem tibi addendum videtur, interroga. Quid tibi videtur, o Socrates? nonne mirifice orationem hanc et in aliis rebus, et in verbis compositam esse? So. Mirum in modum, o amice, ita ut obstupuerim. atque ita, o Phaedre, propter te affectus sum, dum te respicerem, quia mihi videbare in legenda oratione gestire. putans ergo, te talia magis quam me cognoscere, tibi obsecutus, una cum divino isto tuo capite ipse quoque perbacchatus sum.