in iudicio cogetur praedicere, ad quae ipsum antea provocabam. Eu. Ita per Iovem, o Socrates: nam ai me accusare tentaverit, reperiam, ut opinor, ubi ille debilis infirmusque sit, ac multo prius de illo, quam de me in iudicio disceptabitur. So. Atqui. ego haec, o dulcis amice, considerans discipulus tuus esse desidero, cum norim, quod et alius quidam, et Melitus iste te quidem haud vidit, me vero sic acute facileque inspexit, ut impietatis. hic accusaverit. Nunc ergo per Iovem mihi dicas quod plane nosse asseverasti, quid pium, quidve impium, esse velis, et, de nece, et de ceteris omnibus. An non idem est in singulis actionibus ipsum sibi sanctum, et profanum rursus omne sancto contrarium, ipsum vero sibi ipsi consimile, unamque, secundum quod profanum est, ideam habet, quodcunque profanum esse debet? Eu. Omnino, o Socrates. So. Dic ergo, quid sanctum, quid profanum vocas? Eu. Sanctum quidem voco, quod ipse nunc facio: eum qui
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/380
Appearance