iniuste agit vel circa caedes, vel sacrilegia, vel aliud huius generis, in iudicium trahere, seu pater, sive mater, sive quivis alius deliquerit. contra vero, profanam. Quin vide quaeso, o Socrates, quam validam tibi legis coniecturam referam, quod ita sit, quemadmodum aliis quoque narravi, docens tum demum recte agi, cum nulli prorsus peccanti, quisquis ille sit, parcimus. Nam fatentur omnes, Iovem ipsum deorum omnium optimum atque iustissimum esse, quem tamen patrem suum ligavisse ferunt, quod natos absque iure devoravisset. Illum praeterea patrem castravisse ob talia quaedam asserunt. Illum vero succensent, quod parentem iniustitiae obnoxium persequor, atque ita homines isti sibi ipsis tam de:diis; quam de me contraria sentiunt. So. Atqui hanc ob causam, o Euthyphron, accusor, neque quid respondeam satis habeo: nam quoties de iis talia quaedam quis diceret, moleste ferebam: qua de causa, ut videtur, peccare me ferunt. Nunc autem. si tibi haec ita videntur harum rerum perito; necesse est nos etiam consentire.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/381
Appearance