Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/382

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
360
PLATONIS

quid enim aliud diceremus? quippe qui nihil de iis intelligere praedicemus. Ceterum per Iovem amicabilem mihi dicas, an ipse sic ista revera evenisse putes. Eu. Et mirabiliora insuper, o Socrates, quae multis occulta aiunt. So. Bellum igitur inter, deos agitari invicem arbitraris, inimicitiasque, et pugnas, aliaque permulta, quae e poetis, et peritis scriptoribus memorantur? Unde et alia nobis sacra huiusmodi, varietate;sunt. plena, et in magnis Panathenacis peplum iis pictum in arce suspenditur. An haec vera, o Euthyphron, esse. fatebimur? Eu. Non haec sola, o Socrates: sed, quod paulo ante dixeram, alia quoque multa, si velis, de divinis exponam: quae cum audiveris, scio quid loquor, nimium obstupesces. Nequaquam mirarer: verum ista deinceps maiori cum otio referes: in praesentia vero quod modo quaesivi explicare planius nitere. neque enim principio sufficienter, amice, me docuisti, cum quid sanctum esset interrogarem: sed id sanctum esse dixisti, quod