Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/383

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
361
EUTHYPHRO.

tu nunc ageres, dum meis reum em tuum accusas. Eu. Et vera nimirum, o Socrates, dixi. So. Forte. sed num alia multa, o Euphyphron, sancta nuncupas? lu. Et alia. So. Recordare igitur quod non boe ab te petii, ut unum me aut duo ex multis sanctis, sed illam ipsam speciem, qua cuncta sancta sunt sancta, doceres. dixisti enim una idea omnia sancta, sancta esse, atque una iterum quae sunt profana, profana. Eu. Equidem. So. Quaenam sit haec ipsa idea mihi demonstra, ut ad illam respiciens, eaque tanquam exemplari aliquo utens, quodcunque Su, vel alius quivis tale facitis, sanctum esse dicam: quod antem dissimile, negem. , Eu. Si ita vis, o Socrates, ita dicam. So. Immo. volo. Eu. Quod quidem diis amicum, sanctum est: Fod non amicum vero, profanum. , So. Quam pulcherrime, o Euthyphron, utque te respondere iube-