bam, sic denique respondisti: utrum tamen verum responderis, nondum novi: sed tu plane vera haec esse nobis ostendes. Eu. Omnino quidem. So. Age itaque id, de quo dicimus, consideremus. Deo amicum opus, sanctum, ac vir Deo amicus, sanctus: opus autem inimicum Deo, profanum; et vir Deo inimicus, profanus dicitur. sanctum vero et profanum non eodem sunt, sed omnino contraria. nonne? Eu. Sic est. So. Num probe dicta haec esse videntur? Eu. Sic existimo: dicta enim sunt. So. Nonne dictum est deos invicem, dissidere, atque pugnare, inimicitiasque inter eos esse? hocne etiam dictum?: En. Dictum profecto, So. Inimicitias autem et iras, o optime; dissensio de quibusdam gignit. Sic autem consideremus: numquid si ego et tu de numero dissentiremus, utra sint plura discutientes, dissensio huiusmodi nos inimicos faceret, et iracundiam concitaret? an potius ad computandi rationem confugientes, mox ab hac dissensione cessaremus? Eu. Prorsus. So. Et si maiori ac minori
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/384
Appearance