Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/385

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
363
EUTHYPHRO.

dissentiremus, nonne ad mensuram recurrentes, statim controversiam solveremus?. Eu. Vera haec sunt. So. Ac si ad ponderandum librandumque tendamus, seditionem circa gravius, et levius dissolvemus? Eu. Quidni? So. Quae sunt igitur ea, quibus quum dissentimus, nec iudicare facile possumus, inimici efficimur, et irascimur? Forsitan in promptu non habes. verum me dicentem considera utrum ista sint, iustum, et iniustum: pulchrum, et turpe: bonumque et malum. Num, quid haec sunt, de quibus cum dissentimus, nec: possumus: ad sufficiens horum iudicium pervenire, hostes efficimur, quoties in hostiles inimicitias incidimus, et ego, et tu, ac demum homines universi? Eas; haec utique dissensio est, o Socrates, et quae circa ista versatur. So. Et dii, So. Euthyphron, si de aliquo dissentiant, de his certe dissentient. Eu. Necesse est omnino. So. Ex diis itaque, o generose Euthyphron, alii alia iusta putant secundum orationem: tuam, et pulchra, et