turpia, bonaque et mala. numquam enim invicem decertarent, nisi de his dissenserint. an non? Eu. Recte loqueris. So. Nonne quae pulchra singuli putant, bonaque et iusta, haec amant? quae contraria, prorsus oderunt? Eu. Omnino. So. Eadem vero, ut ais, alii iusta, iniusta alii censent, de quibus disceptantes contendunt invicem, atque pugnant. num ita? Eu. Ita. So. Eadem igitur, ut videtur, diis amantur, odioque habentur, atque eadem haec tum diis amica, tum aliam inimica. Eu. Videtur. So. Hac ratione, o Euthyphron, eadem sancta erunt simul atque profana. Eu. Apparet. So. Non ergo quod quaesiveram, o vir admirabilis, respondisti. non enim id volebam, quod et sanctum et profanum simul esse contingit: quod vero deo. amicum est, deo quoque inimicum esse videtur, quamobrem, o Euthyphron, quod nunc agis,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/386
Appearance