Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/387

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
365
EUTHYPHRO.

parentem puniens, nihil mirum esset, si hoc Iovi amicum contingeret; Saturno autem, et Coelo inimicum: et Vulcano quidem gratum, Iunoni molestum; et si quis deorum alius de ipso ab alio dissidet. circa illos enim similiter eveniret. Eu. At opinor, o Socrates, in hoc deorum nullum ab alio discrepare, quin qui iniuste quenquam peremit, poenas pendere debeat. So. Num hominem aliquem, o Euthyphron, in hoc aliquando dubitantem audisti, quod hominem iniuste occidentem, aut aliquid aliud agentem iniuste, poenas dare non deceat? Eu. Nunquam de iis disceptare, cum alibi, tum etiam in iudiciis, cessant. qui enim peccarunt, cuncta dicere et agere experiuntur, quibus poenam devitent. So. An iniuste agere confitentur? ac simul aiunt poenas pendere non decere? Eu. Id nullo modo. So. Non ergo cuncta dicere ac facere experiuntur: hoc enim, ut arbitror, dicere, ut ambigere nequaquam audent, quod de iniustis supplicium sumendum minime sit: sed aiunt potius non iniuste fecisse. at non? eosjE. Vera loqueris.