Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/388

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
366
PLATONIS

So. Haud igitur in hoc ambigunt, utrum iniustum punire oporteat: verum de hoc potius inter se disceptant, quis iniuste fecerit, et quid agendo, et quando. Eu. Vera narras. So. Nonne eadem haec diis accidunt, si de iustis atque iniustis, ut oratio tua testatur, dissentiunt? atque ii quidem iniuste facere asserunt, alii negant? postquam illud, o vir mirabilis, nullus hominum, vel deorum dicere audet, Iniustum videlicet poenas nequaquam dare debere. Eu. Ita. vera enim summatim dicis, o Socrates. So. De unoquoque, ut puto, eorum quae facta sunt, disceptant, o Euthyphron, quicunque ambigunt, sive homines, sive ii: si modo dii qui ambigunt, dum de aliqua actione dissentiunt, partim quidem. iustam, partim vero iniustam fuisse dicentes. an non isto modo? Eu. Omnino. So. O amice Euthyphron, me quoque, ut sapientior fiam, edoce, qua coniectura potissimum asseris. quod dii cuncti illum iniuste peremturum existiment, qui mercede ministrans homicida factus ab interfecti