domino vinctus, vinculis ante periit, quam qui ligaverat, a iuras interprete. quid agendum cognosceret? atque ob hoc dictum esse, ut filius patrem in capitis. discrimen inducat? Age, obsecro, de iis aliquid mihi clari demonstrare coneris, quod omnino dii omnes actionem hanc rectam existiment: quod si sufficienter. ostenderis, nunquam sapientiae tuae laudes praedicare desistam, Eu. At forte non parvum opus est hoc, o Socrates:. id tamen plane admodum tibi ostendere possem. So. Intelligo iam, quod ad percipiendum tardior, quam iudices, esse tibi videor; quippe cum tuis liquido monstraturus sis haec esse iniusta, omnesque talia deos odisse. Eu. Perspicue nimium, o Socrates; modo me dicentem audiant. So. Atqui audient, si bene dicere illis videberis. Illud autem loquente e cogito, et Ad meipsum referens animadverto, Quod licet vel maxime Euthyphron me doceat. deos omnes hanc mortem iniustam ducere, qui magis inde ab Euthyphrone didicero, quid sanctum, quidve profanum, ait?, deo. quidem inimicum opus hoc esset:
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/389
Appearance