Phae. Siccine tibi videtur iocandum? So. Ego tibi iocari videor? an non serio loqui? Phae. Nullo modo, o Socrates. sed verum dic, per Iovem amicabilem, putas quenquam Graecorum hac ipsa de re plura atque maiora dicere posse? So. Quid vero? laudandum scriptorem eo solum censemus, quia ea dixerit, quae oportuerit? ac non eo solum, quia dilucide, et rotunde, et eleganter singula verba posuerit? si enim vis, tui gratia concedendum est. nam me quidem ob ignaviam meam et imperitiam latuit. eloquentiae enim dicentis solum intendi: ad id vero nec Lysiam quidem ipsum sufficere se existimare putabam. Profecto mihi visus est, o Phaedre, nisi tu aliud dicas, bis et ter eadem repetisse, quasi deesset illi copia eadem de re multa dicendi, vel quasi nulla sibi de hoc cura esset. ac mihi visus est sese ostentare, quod posset eandem rem aliter et aliter dicendo utroque modo luculenter dixisse. Phae. Nihil ais, o Socrates. hoc enim maxime oratio habuit. nam quae erant in re, de quibus commode dici posset, eorum nihil prae-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/39
Appearance