Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/390

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
368
PLATONIS

attamen ab hoc paulo ante discreta haec esse minime visa eunt, sanctum scilicet, et non sanctum:. quod enim deo amicum, geo etiam inimicum apparuit. Quamobrem hoc tibi dimittam, o Euthyphron: et si vis, dii omnes iniustum putent, et oderint. Verumtamen istud iam in sermone sic emendemus, ut, quod dii omnes oderint, profanum; quod contra omnes ament, sanctam sit. quae vero partim ament, partim oderint, neutra sint, vel simul ambo. Num ita vis nunc sanctum, et fanum nobis esse distinctum? Eu. Quid, o Socrates, prohibet? So. Nihil ad. me, o Euthyphron: sed tu, quod ad te attinet, cogita, utrum ista ponens, sic. me facile, quod pollicitus es, doceas. Eu. Equidem sanctum, quod dii omnes ament, esse faterer: profanum contra. quod omnes oderint. So. An hoc iterum discutiendum, utrum recte dicatur necne? vel otias omittendum. atque ia et nobis ipsis et aliis indulgere debemus, ut quidquid dictum fuerit, admittamus? an quod dictum, examinandum?